라틴어 문장 검색

mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:5)
"seu tu caelestis Venus, quae primis rerum exordiis sexuum diversitatem generato amore sociasti et aeterna subole humano genere propagato nunc circumfluo Paphi sacrario coleris;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:2)
Exin permixtus agmini religioso procedens comitabar sacrarium totae civitati notus ac conspicuus, digitis hominum nutibusque notabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:2)
Tunc semotis procul profanis omnibus linteo rudique me contectum amicimine arrepta manu sacerdos deducit ad ipsius sacrarii penetralia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:5)
Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 11:1)
Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 1:1)
Haud pauca religiosorum coenobia fundavit, dotavit, quibus accedit memorabile illud hospitale Savoya dictum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:6)
Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:4)
Noveram nobiles duos ad partem Angliae occidentalem, quorum alter scommatibus nimio plus indulgebat, sed hospitalis admodum erat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:17)
contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장2)
"Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, inconcussa dabit purae sacraria menti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:140)
nec non et patrui pingit sacraria Ditis fatalesque sibi Manes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:148)
quae divite penna patricii reverenda fovet sacraria coetus castrorumque eadem comes indefessa tuorum nunc tandem fruitur votis atque omne futurum te Romae seseque tibi promittit in aevum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:257)
verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 4:1)
Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos Caesar dictator populo Romano legaverat, sacrarium genti Iuliae effigiesque divo Augusto apud Bovillas dicantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION